monumenta.ch > Plinius > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 54
{VI} Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo iumentorum praeferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur, aratro vel bidentibus versa manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.